monumenta.ch > Plinius > sectio 63

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 30, 63
{XX} consularis Asprenatum domus est, in qua alter e fratribus colo liberatus est ave hac in cibo sumpta et corde eius armilla aurea incluso, alter sacrificio quodam facto crudis laterculis ad formam camini atque, ut sacrum peractum est, obstructo sacello. unum est ossifrago intestinum mirabili natura omnia devorata conficienti; huius partem extremam adalligatam prodesse contra colum constat. -